NYCTOSTRATEGI

NYCTOSTRATEGI
NYCTOSTRATEGI
apud Romanos, nocturni erant Magistratus in provinciis, qui armati noctu urbem perlustrabant, publicae quietis gratiâ. Arcadius l. ult. §. 1. ff. de mun. et honore, vocis meminit, Nyctostrategi et pistrinorum Curatores personale munus obeunt. Ita enim legendum, cum in aliis exemplaribus corrupre sit, Nycostrategi. Idem enim Nyctostrategus, qui alias Praefectus Vigilum in urbe dicebatur: ut in Aegypto Straboni Νυκτερινὸς Στρατηγὸς et Constantinopoli Νυκτέπαρχος; quem postea Praetorem Plebis appellatum esse, habemus ex Novella 13. Prat.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • NOCTURNUS — apud Statium Theb. l. 6. v. 238. Roscida iam novies, caelô demiserat astra Lucifer, et totidem Lunae praevenerat ignes, Mutatô Nocturnus equô Hesperus est, cui equum furvum tribuit Ovid. Fastor. l. 2. v. 314. sicut Lucifero album, Amor l. 2. El.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”